Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 38
Jerome, Chronicum 38.10
Unproofread scanNot analysed yet
Jam vero Philippi patre orbati tutelam gessit quidam ex regali genere, cognomento Pbuscus (6), qui mox propter tutelam aequo jure administratam rex constitutus est, Aureola quoque collocata eidem in matrimonium. Is tamen filios, quos ex Aureola suscepit, haud aluit, ut imperium Philippo fraude procul asservaret, quod vita excedens in eum transiulit. Demetrius (7) cognomento Pulcher mortuus est anno altero olympiadis tricesimae sextæ supra centesimam. Regnum deinde pel'veniebat ad Pbilippum. cujUs curator et custos prædictus Antigonus erat, qui quidem centesimae tricesimae nonae olympiadis anno quarto diem supremum obiit, postquam annis duodecim (8) curatorem egerat, et duobus vixerat cum quadraginta. Jam Philippus custode remoto regnum auspicatus est centesima et quadragesima olympiade, tenuitque annis quadraginta duobus. Obiit denique secundo anno olympiadis centesimæ et quinquagesimas (i), annos octo et quinquaginta natus.