Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 38
Jerome, Chronicum 38.11
Unproofread scanNot analysed yet
Philippi filius Perseus, Demetrio fratre interfecto, annis decem cum mensibus octo regnavit. Namque centesima' et quinquagesimæ secundæ olympiadis quarto anno Lucius Æmilius Macedonicas vires ad Pydnam fregit (2); Perseus autem primum in Samothraciam confugit (3), mox se hostibus sponte dedidit, translatusque Albam sub custodia vitam agebat, donec poet quinquennium decessit. i2. Macedonum res sub eo finem acceperunt: quanquam adhuc Romani liberis illis suique juris esse permiserunt, honoris ergo dignitatisque propter famam eximiam gloriosi vicloriosique imperii Macedonum.