Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 38
Jerome, Chronicum 38.13
Unproofread scanNot analysed yet
Sed enim post dccimum nonum annum, qui fuit centesimæ et quinquagesimæ septimae olympiadis tertius, Andriscus quidam falso se Persei filium dictitavit, ascito etiam Philippi nomine, unde et falsus Philippus vocatus est. Is ope Thracum fretus Macedoniæ dominatum occupavit, tenuitque anno uno, donec praelio superatus ad Thraces confugit, a quibus proditus, Romam vinctus traducitur.