Latin
Eusebii Pamphili Canon Chronicus, R. Dcccxxx
Jerome, Chronicum 4-15
Unproofread scanNot analysed yet
n Domitianus de Dacis et Germanis triumphavit. o Tertius Romanae Ecclesiae episcopu, præfuit Clemens annis novem. Flavius Josephus hic Onem facit secundæ Priscorum historia. Domitianus multos nobilium perdidit: quosdam vero in exsilium misit. m Maxima virginum Vestalium Cornelia convicta stupri juxta legem viva dofossa est. Domitianus tantae superbiæ fuit, ut aureas et argenteas statuas sibi in Capitolio poni jusserit. p Domitianus prohibuit vites in urbibus seri. q Domitianus rursum philosophos et mathematicos urbe Romana per edictum extrudit. a Secundus post Neronem Domitianus Christianos persequitur: et sub eo apostolus Joannes in Patmum insulam relegatus Apocalypsim vidit, uti narrat Irtnacus. b Apollonius Tyaneus et Euphrates insignes philosophi habentur. c Domitianus eos, qui de gencre David erant, interfici præcepit, ut nullus Judæorum regni reliquus roret. Scribit Bruttius plurimos Christianorum sub Domitiano fecisse martyrium: inter quos et Flaviam Domitillam Flavii Clementis consulis ex sorore neptem, in insulam Pontiam relegatam, quia se Christianam esse testata est.