Latin
Eusebii Pamphili Canon Chronicus, R. Dcccxxx
Jerome, Chronicum 5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc anno beatus Dionysius atque Nicasius cam sociis suis per coronam martyrii pervenerunt ad Christum. Domitianus occisus in Palatio, per vespillones i nobiliter cxportatur, anno ætatis XXXV lal. XLV]. f Alexandrinæ Ecclesisc tertius episcopus praefuit Cerdo annis undecim. Nerva morbo perit In hortis ballustianis anno ætatis LXXII, cum jam Trajanum adoptasset in filium. Trajanus Agrippinæ in Galliis imperator factus, natus Italicæ in Hispania. II. Senatus decrevit, ut omnia quae Domitianus statuerat, in irritnm ducerentur. Itaque multi, quoa injuste ejecerat, de exsilio reversi, nonnuUi bona propria recepcrunt. Aiunt et apostolum Joannem hoc tempore exsilio resolutum Ephesum venisse: in qua urbe et hospitium et amicos amantissimos sui haltebat.