Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 42
Jerome, Chronicum 42.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc demum ad tempora imperii Romanorum veniendum est, quod ita appellari cœpit septima olympiade qua Romulus Romanam urbem coadidit: ex ipso autem tum huic urbi tum reliquis quae in cjus ditione fuerunt appellatio parta est: namque ante prædictam aetatem modo Latini, modo Aborigines, aliisque temporibus aliter dicti sunt. i. Itaque post Ilium captum regnavit apud illos i£neas Anchisae ejusque posteri, quotquot ante Urbem conditam eidem genti praefuerunt. Et eorum quidem historiam, praeter ipsos Romanos, alii quoque plurimi nominatimque Graeci summatim scripserunt: quo tamen ex numero duos tantuM nostri hujus argumenti praeclaros testes invocabimus: et statim quidem Dionysium qui Romanæ historiæ Commentario. confecit, et praeter reliquam materiam Romanas origines primo sue libro strictim persecutus est ab <£nea cjusque posteris regibus usque ad lliae conceptum (i): a quo auctore ego quidem necessaria quaeque et commoda præsenti instituto parce mutuans, hac ratione disponam.