Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 43
Jerome, Chronicum 43.3
Unproofread scanNot analysed yet
i. Urbem *dominatricem universae terræ et maris, quae nunc a Romanis incolitur, veteres chronograpbi habitatam a barbaris aiunt, Siculis videlicet gente indigena. Ante hos auteni utrum alios colonos habueril an vacua fuerit, nemo magnopere adfirmare potest. Jam sublapsis temporibus eamdem bello diutino antiquis dominis Aborigines eripuerunt, qui catenus sine Inopibus sparsim atque vicatim montes insederant. Deinde Pelasgi aliique aliquot Græci regionem tenuisse dicuntur, hique olim quidem Aborigines, postea vero Latini dicti sunt a Latino rege qui calente Iliaeo bello rerum potiebatur. Sexdecim demum peractis ætatibus urbem Romulus ædificavit et auxit, opumque ac lcgum majestatem invexit. i. Atque hic denuo ad orationis suae textum revertens baec ipsa verba conscribit: Aborigines", a quibus Romanum gcnus propagatum est (3), quidam ejusdem Italiae indigenam peculiaremque populum aiunt. (Porro Italiam appello littus universum Ionici sinus marisque Tyrrheni tertiamque terræ partem quam Latini obtinebant (4).) Nomen eorum Interpretantur principes, capita gentis vel primigenios: de aliorum autem scriptorum sententia hac iHac aberrantes vocantur, quia nempe ex pluribus regionibus convenerunt: rursus alii colo nias exteras a Libybus (5) illuc venisse dicunt: eruditissimi denique scriptorum Romanorum Græcos fuisse aiunt qui olim in Achaia habitaverint, multisque ante Trojanum bellum ætatibus turmatim inde migraverint. Tum uliam diserte addit: et rei quidem veritas lalct; ut ego tamen opinor. ex ea gente sunt qui modo ArcaJcs appellantur: namque hi primi lonico sinu transmisso, in Italia consederunt, duce Œnotro Lycaonis filio, qui post Zeum et Phoroneum quintus erat, ætate septima et decima ante Troicum bellum. Juni Œnotro in montibus vitam agentc, provincia Œnotria dicta est, coloni autem Œnotrii, qui deinde Itali audierunt ab Italo rege, unde et regio universa nomen Italiæ contraxit. Italo successit Morges, a quo Morgetes apppellati. Præterea et Œnotri frater, cui nomen Pcucetio, colonis pariter ex Arcadia deductis prope sinam lonicum sedes fixit, ex eoque populis factum est nomen Peucatiis. Hæc omnia opinabili doctrina tradit. Ait deinde (6) Pclasgorum colonias Cræcas venisse in Italiam ad communem cum Aboriginibus incolatum. Tum et ipsis Pelasgis Tyrrhenorum nomcn esse inditum, regionique universæ Tyrrheniæ, de Tyrrheni cujusdam eorum principis nomine.