Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 45
Jerome, Chronicum 45.5
Unproofread scanNot analysed yet
Alii vero narrant, Ænea e vivis sublato, Ascanium universam Latini ditionem obtinuisse, quam tamen cnm fratribus communicaverit Romulo et Homo, terra videlicet Latinorum potentiaque (5) tripertito divisa. Ipsum vero Albam atque alia oppidula condidisse: at Romum Capuam a proavo Capy appellatam (o); itemque ab Anchisa avo Anchisam; lum etiam Æneaml (postea Anicavum (7) dictam )ex patre; denique de suo nomine Romam (8). Jam vero hanc uibem aliquandiu destructam, per alios denuo colonos quos Albani deduxerint, ducibus Romulo et Remo, pristinam formam recuperavisse: ita ut duplex sit Romæ conditus, prior quidem paulo post Trojanum bellum, alter vcro quindecim interpositis ætatibus superiorem. consequatur.