Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 45
Jerome, Chronicum 45.6
Unproofread scanNot analysed yet
Imo si quis remotiora adhuc tempora inspiciat, tertium quemdam his vetustiorem inveniet Romæ conditum, antequam Æncas Trojanique ad Italiam adventarint. Atque hunc non vulgaris aliquis scriptor narrat, sed ipse Antiochus Syracusanus cujus superius meminimus (9). Is ait, regnante in Latio (10) Morgete (11) (crat autem eo tempore Italia a Tarento usque ad Pæsti liltus quem- 4am venisse ad eum Roma profugum hominem. ltitur autem his verbis: <Cum Halus consennisset, Morges regnavit. Sub eo profugus venit Roma vir nomine Siculus. »Ergo de Syracusani scriptoris sententia vetustior est priorque Trojanis temporibus Roma. Utrum autem eo loco ubi nunc sita est Urbs, an alibi ezstiterit oppidum quodvis isto nomine indigitalum, quoniam ipse incertum reliquit, ne ego quidem conjectura assequi possum. Atque de antiquis aedificationibus satis a me dictum existimo.