Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 45
Jerome, Chronicum 45.7
Unproofread scanNot analysed yet
Postremam autem, sive eam incolarum frequentationem sive aedificationem sive quidvis aliud appellare oportet, Timaeus Siculus, nescio qua regula usus, dicit in tempora Carthaginis conditae incidisse, nempe in octavum et tricesimum ante Primam olympiadem annum; Lucius vero Cinclius, vir ordinis senatorii, in quartum fere duodecimæ olympiadis annum; at Quintus Fabius in annum octavae olympiadis primum; denique Calo Porcius (qui etsi Graecorum temporum regulam non sequitur, curiosus tamen, quam qui maxime, in antiqua historia colligenda est) annis CDXXXII Iliaco bello recentiorem affirmat: quod tempus si ad Eratosthenis chronologiam exigatur, in primum anuum olympiadis septimæ incurret. Jam quod sanis regulis utatur Eratosthenes, et quomodo liceat Pomana tempora ad Graecorum rationes supputare, alio docui tractatu (i). H oc igitur pacto ipse DionyMus primo Romanarum antiquitatum libro tempora post captum Ilium ordinatim digerit: Æneæ videlicct fugam Troja atque in Italiam adventum: tuin quinam ejus posteri successivi Latinis imperitaverint usque ad Romulum et Romam conditam: den'que et alia quaecunque a veteribus de Romanae urbis conditu traduntur, singillatim perscribit.