Latin
6.342 to 6.367
Jerome, Chronicum 6.342-367
Unproofread scanNot analysed yet
h Pelops Peloponnesi regnans, Olympia agoni quoque praefuit. qui postea adversum Ilium arma corripiens, superatur a Dardano qui tunc regnabat Dardaniae. l Argivorum reges defecerunt, qui imperaverunt annis DXLIV, usque ad Pelopem, qui regnavit annis ux: et in Mycenas imperio translato, post Acrisium, non sponte interfectum, regnavit Perseus, Sthenelus, Eurystbeul, Atreus, Thyestes, Agamemnon, Ægisthus, Orestes, et Tisamenus, et Penthilus, et Cometes, asque ad Heraclidarum descensum. Mycenis regnavit Perseus aonia VII. b Ilium ab llo conditum oi nominatum. d Ea quæ de Spartis meinorantur, quos Palaephatus scribit, cum proximarum essent regionum, adversum Cadmum subito constitisse, et propter repentinos quasi de terra contractus, et exomni parteconfluctus, Spartos vocatos. e Quidam his temporibus vindicant gesta Liberi patris, et ea quae de Indis. Lycurgo, Actaæone et Pentheo memorantur. Quomodo adversum Persem consistens occidatur in praelio, ait Dinarchus poeta, non rhetor. Qui autem voluerit, potest inspicere ipsius Liberi patris apud Delphos sepulcrum juxta Apolli- Dem Aureum. Pingitur vero Liher muliebri et delicato corpore, propter mulieres in suo exercitu militantes: nam pariter ad arma viris feminas alligabat [Scalig. allegebat], ut Philochorus loquitur in seeundo Atthidis libro. f XX. POLYBUS annis XL. Mycenis regnavit Eurystheus anuis XLIII. g Laius Chrysippum rapuit, OEdipi patrem. II Templum in Eleusina. ædificatum ab Atheniensibus. i Miletus civitas condita in Asia. I Europa Agenoris tilia, ut in quibusdam legimus, rapitur; quod his congruit quae de Minoe dicuntur. m Philammon Delphius divinus nobilis babetur, qui primus apud Pythium chorum constituit. AL Apud Delphos Pytbiorum ludos constituit. a Post Debboram Hebræos in ditionem redigunt atienigenæ annis vn, qui conjuncti sunt temporibus Gedeon, secundum iudaeorum traditiones. e Ea quae de Daedalo fabulæ ferunt, qui visus est simulacra fecisse movenLia. Primus enim omnium pedes statuarum a se invicem separavit, aliis conjunctim eos fabricantibus.