Latin
6.368 to 6.391
Jerome, Chronicum 6.368-391
Unproofread scanNot analysed yet
Palaephalus memorat; necnon quomodo cum filio Icaro Minoem navi fugerit, et propter investigabilem fugam volasse pennis æstimatus sit. f Cynicus hoc tempore condita. g Argonautarum navigatio. v II Atreus et Thyestes post Pełopem Peloponnesi imperium diviserunt. I Linus magister alterius Herculis omnibus notus efficitur. o Mycenis Atreus et Thyestes annis LXV. i Tyrus condita ante templum Hierosolymorum annis CCXLI, ut scribit Josephus in quarto. k Orpheus 'bras clarus habetur, cujus discipulue fuit Musaeus filius Eumolpi. m £a quae de Hypsipyle memorantur in Lenino. a Ea quae de Sphinga et OEdipode, Argo et Argonautis dicuntur, in quibus fuerunt Hercules, Asclepius, Castor et Pollux. Si autem inter Argonautas fuerunt Castor et Pollux, quomodo potest soror eorum Helena credi, quae post multos annos virgo rapitur a Theseo? Sphingam vero scribit Palæphatus uxorem Cadmi propter zelum Harmoniae a viro recedentem contra Cadinum constitisse. v Herculei consummat certamina, Antaeum interficit, Ilium vastat. Dicitur autem Antaeus terræ filius, quia solus palaestricae artis certaminum, quae in terra exercentur, scientissimus erat; et ob id videbatur a terra matre adjuvari. Hydram autem calidissimam fuisse sophistriam asserit Plato. f Thamyris Philammonis filius insignis habetur k Priamus Ilii regnavit post Laomedontem. i Bellum Lapitharum et Centaurorum, quos scribit Palæphatus, libro De inecredibilibuI, primo nohiles fuisse equites Thessalorum, quos abeuntes videntes Lapitha, unum corpus hominis e terra putabant. b Septem qui adversus Thebas pugnaverunt Achaicas. d Medea Colchensis ab Ægeo discedit. e Androgeus Athenis dolo interficitur. f Ea quas de Minotauro dicuntur, hujus sunt temporis, quem Philochorus in secundo Atthidis libro scribit magistratum Minois fuisse, Taurum nomine, inhumanum atque crudelem. Et quia Minos super morte Androgei agonem statuerat, praemii nomine pueros Atticos largiens, et ille fortissimus universos in contentione superabat, tandem factum est ut a Theseo in palæstrica vinceretur.