Latin
6.392 to 6.411
Jerome, Chronicum 6.392-411
Unproofread scanNot analysed yet
Ob quod Athenienses tributaria poena liberati sunt; sicut Ipsos quoque Gnosios referre testatur. h Theseus Helenam rapuit, quam rursus fratres ceperunt, capta matre Thesei, eo peregrinante. k Theseus, cum Athenienses prius per regionem dispersos primus in unam civitatem congregasset, ignominiose ejectus est per signa testarum, eamdem legem primitus ipse constituens. e Minos leges ac jura constituit. e Philistus scribit a Zoro et Carthagine hoc tempore Carthaginem conditam: eosdem autem fuisse Tyrios. §Bellum Amazonum contra Thebas. i Apri Calydonii et Meleagri fabula. n Atreus Argis regnat, et Mycenis Thyestes. p Phaedra Ilippolytum amat. q Post mortem Jair Hebraeos in ditionem redigunt Ammonitæ annis xviii [al, VIII, cod. Arm. I: 1]. qui cuna temporibus posteriorum judicum copulantur, secundum Judæorm traditionem. d Theseus Athenas profugus dereliquit. A Hercules agonem 0- lympicum constituit *a quo usque ad primam olympiadem, supputan. tur anni CCCCXXX. m Minos in Sicilia adversum Dædatum arma capiens a liliabus Cocali occiditur. o Mycenis regnat Agamemnon annis XXXV, cujus decimo octavo anno Ilium capitur. s Hercules in Libya occidit Antæum.