Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 7
Jerome, Chronicum 7.2
Unproofread scanNot analysed yet
i. Deinde alii quidam dominati sunt, tandemque Xisuthrus; cui praedixit Saturnus futuram esse imbrium copiam die quinta (6) (decima) mensis Daesii (qui est Maius [7]): mandavitque ut libros omnes in Solis urbe Sipparis conderet. Id ubi Sisithrus (8) praestitit, pansisque velis in Armeniam cursum direxit, statim Den favente navim illuc appulit. Mox tertio die cum imbrium vis quiesceret, misit aves aliquot explorandi causa num tellus undis emergeret. Illæ immensum tranantes contiuuurnque et fluctuans pelagus, nulla inventa sede qua pes substiteret, ad Sisithrum flexo cursu reversae sunt. Tres deinde dies moratus, denuo easdem mittebat (9): quae pedes (10) limo oblitos reversae retulerunt. Continuoque illum dii ex bominum conspectu eripiebant: navis autem in Annenia consistebat, lignoque suo salutarem medelam regionis ejus incolis exhibebat. Atque his, quæ dicta sunt, Abydenum, ad diluvium quod attinet, cum historia Hebræorum adamussim congruere, cunctis esse exploratum con. fido. Jam quod hi historici, gente Græci aut Chaldaei, Noachum alio nomine, id esi Xisuthrum appellaverint, id quidem ne quaeso miremur: itemque quod Deo more suo deorum nomen appinxerint, et, columbam silentio presserint, proque ea indefinito aves dixerint; haec, inquam, magnopere non sunt miranda (11). Sic de diluvio Abydenus ***in Cha/- dæorum Historia. Idem homo et de turris ædificio congruentia cum Mosis narratione hoc pacto scribit.