Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 8
Jerome, Chronicum 8
Unproofread scanNot analysed yet
En tempestate primi homines adeo viribas et prooeritate sua tUmuisse feruntur, ut etiam deos aspernarentur, floccique facerent, celsissimamque eam turrim niterentur exstruere quae nunc Babylon appellator. Cumque jam illam proxime ad deos cœlo æquassent, diis venti opem ferentes machinosum opus imbecillium impellebaut, humique prosternebant: eaque rudera Babelis nomen contraxerunt. Quippe eatenus unius sermonis usura freti homines erant; tunc autem a diis confusio varia ct dissona linguarum in eos qui una lingua utebantur (i) imniissa est. Deinde et Saturnus cum Titano praelio certabat. Prderea idem vir Senecherimi quoque mentionem facit his verbis.