Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 9
Jerome, Chronicum 9.1
Unproofread scanNot analysed yet
His temporibus quintus denique et vicesimus rcx fuit Senecherimus, qui Babylonem sibi subdidit, et in Cilicii maris littore classem Graecorum profligatam disjecit. Hic etiam temptum Athenarum (2) struxit: aerea qnoque signa facienda curavit, in quibus sua facinora traditur inscripsisse. Tarsum denique ea forma, qua Babylon utitur, condidit, ita ut media Tarso Cydnus amnis transiret. prorsus uti Babylonem dividit Euphrates. Proximas huic regnavit Nergilus, quem Adrameles filius cecidit. Rursus hunc frater suus Axerdis interfecit, patre eodem alia tamen matre genitus, atque ejus exercitum eatenus persecutus est donec ByzauLii mœnibus conclusit. Hic primus mercenarias copias contraxit, in quibus miles (3) erat Pythagoras Chaldææ sapientiae assecla. Ægyptum praeterca partes. que inferiores Syri acquirebat Axerdis. Hinc Sardanapallus (4) exortus est. Post quem (5) Saracus imperitabat Assyriis: qui quidem certior factus turmarum vulgi collectiLiarum quae a mari adversus se adventarent, continuo Busatussorum (6) militiae ducem Babylonem mittebat. Sed enim" hic capto rebellandi consilio, Amuhiam Astyagis Medorum principis filiam nato suo Nabuchodrossoro despondebat; moxque raptim contra Ninum (7) seu Ninivem, urbem impetum faciebat. Re omni cognita, rex Saracus regiam Evoritam (8) inflammabat. Tum vero Nabuchodrossorus summae rcrum potitus firmis moenibus Babylonem cingebat. Hisce narratis, reliqua etiam Nabuchodrossori gesta ila persequitur Abydenus, ut a libris Hebræorum prorsus non abhorreat.