Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 11
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.11.5
Unproofread scanNot analysed yet
Ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex esset lex ejus. Cordis ejus abdita, et remota judicia, in quibus multiplex et imperscrutabilis est. cognosceres. Et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo, quam meretur iniquitas tua. Hoc est, plura pati debes tormenta, quam te sustinere proclamas. Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum omnipotentem reperies. Vestigia Dei illa sunt, quando dignatione sui hominibus innotescit. Et ideo tunc eum vestigamus, quando se nobis aliquantulum manifestare dignatur. Haec sunt ergo vestigia Dei, curo eum incomprehensibilem intellexeris, et credideris.