Latin
13.11.6 to 13.11.10
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.11.6-10
Unproofread scanNot analysed yet
Excelsior coelo est, et quid facies? Profundior inferno, et unde cognosces? Longior terrae mensura ejus et latior mari. Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit: quis contradicet ei? vel quis dicere ei potest: Cur ita facis? Credimus quod ubique est Deus, et intra eum omnia quae ab eo creata sum continentur. Ipse enim novit hominum vanitatem, et videns iniquitatem nonne considerat? Ipse enim novit opera iniquorum, et videns injusta non negligit; quia iniquos et impios vindicat. Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat. Dicit eum pullo onagri similem, effreno scilicet animali et vago: co quod ito existimet de se Job, qui ad nullum debeat pertinere. Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. Firmasti cor tuum, ait: non ut satisfaceres Deo per poenitentiam, ut auferret plagam hanc pessimam in luis carnibus saevientem. Expandisti ad eum manus luas: id est, falsa operum merita, ore vaniloquo dilatasti: quia multis locis, nomine mannum, opera designantur. Si iniquitatem quae est in manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia. Cum exprobratione arguit Job, dicens: Si iniquitas quae est in manu operis tui, et injustitia in tabernaculo cordis tui non manserit.