Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 12
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.12.4
Unproofread scanNot analysed yet
Si destruxerit, nemo est qui aedificet. Manifestum est quidquid sapientiae suae judicio dissipare voluerit, ac destruere: nemo poterit fortitudini illius velut potens resistere. Sicut destruxit turrem, et regna multarum gentium, vel etiam Jerusalem, ubi praecepta ipsa legalia tamquam lapides scripti sunt, sub praesentia gratiae suae dissolvenda esse praenuntiavit. Sic itaque, et secundum Job prophetationem, paries inimicitiarum, lex utique praeceptorum, per Christum destructa est; ut duos conderet in seinetipso in unum novum hominem pacem faciens. Destruxit atque reseravit Deus Christus claustra inferni, et diabolum habentem potestatem mortis, regno dominationis deposuit. Destruxit Deus Christus igitur mortem, dum ipsam ut in ea mori dignaretur, suscepit, et dum in cruce destruxit corpus peccati, veterem hominem nostrum illic interficientem peremit: ut viam nobis in aeternam restitueret. Sic itaque destruxit mortem, et illuminavit vitam: persequentium Ecclesiam destruxit consilia, molientium ut nomen ejus effoderent de sub coelo, Judaei scilicet et gentes. Destruxit dogmata, et diversos errores haereticorum ab Ecclesia: indissolubili rectae fidei aedificio: de quibus Salomon: Civitates fortium ascendit sapiens, et destruxit munitiones ejus. Destruxit et omnem cultum idolorum.