Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 12
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.12.5
Unproofread scanNot analysed yet
Si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. Inclusit Deus Noe in diluvio: Lot in Segor: Jonam in ventre ceti: Jeremiam et Baruch ne invenirentur. Includit, et illos de quibus dicitur: Immittet angelum suum in circuitu timentium eum, ei eripiet eos. Sive sub sententia mortis judicio Dei positum hominem quis potest revocare? Inclusus est Pharao in mediis aquis: inclusi sunt Dathan et Abiron vivi in inferno: populus Israel in eremo per quadraginta annos inclusus est. Includit Deus hominem tribulationibus excoquendum: aul certe correptionibus flagellandum peccatorem cingit ut emendet. Quis est qui copiam declinandi veluti quemdam aditum aperiat, ut evadat: sicut ipse Job, qui ait: Conclusit mc Deus apud iniquum, et manibus impiorum tradidit me. Potest homo hoc loco diabolus intelligi; qui cum inclusus fuerit in inferno, nec se ipse liberavit, qui se contra Deum fortissimum detestabiliter arbitratur.