Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 12
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.12.6
Unproofread scanNot analysed yet
Si continuerit aquas, omnia siccabuntur, et si emiserit eas, subvertent terram. Quod factum sub Noc, secundum Scripturarum fidem, minime dubitamus. Modo vero spiritualiter aquae doctrinarum in Judaeorum populis continentur, ut sint eis legis flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim: et habeant ut istae aquae terrenas cupiditates atque luxurias, et disperdantur ac demoliantur, in terra Ecclesiae rationabilis relicta imagine terreni hominis, in spiritualem vitam se convertendo proficiant.