Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 13
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.13.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quare lacero carnes meas dentibus meis. Torquentibus cum nimiis cruciatibus, manus vel labia sua dentibus lacerabat. Et animam meam porto in manibus mets. Etiam si deciderit me: in ipso sperabo. Verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam, et ipse erit salvator meus. Non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. Audite sermonem meum, et aenigmata percipite auribus vestris. Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar. Quis est qui judicetur mecum, Veniat. Quare tacens consummor? Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar. Manuum tuam longe fac a me, et formido tua me non terreat. Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi. Quantas habeo iniquitates et peccata. Ipsam vitam suam. quae solet animae vocabulo dici, portare se ait in manibus suis: hoc est jam nunc in tormentis deficiente anima et exeunte, velut efferendam porto in manibus.