Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 13
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.13.4
Unproofread scanNot analysed yet
Scelera mea, ci delicta mea ostende mihi. Ut …possim, quam oh causam ita me crucias. Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum? Contra folium quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris. Scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentia: meas. Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti. Qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea. Dum ita puniri me permittis, quem velut inimicum existimas, dolet mihi eo quod ipse optime noveris, quia illi potius qui tibi restiterit, noceatur.