Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 15
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.15.2
Unproofread scanNot analysed yet
Et implebit ardore stomachum suum. Nomine ardoris, exanhelantem felle fracundiae: animum ejus voluit indicare, qui adversum Deum tamquam coaequalem sibi irasci praesumpserit. Alia interpretatio ita habet: Et implebit dolore venirem suum. Ventrem capacem quemdam sinum anime dictum intelligamus: quia quemadmodum receptaculum aliquod est corporis quo viscerum vitalia continentur, et hoc ventris nomine appellamus: ita virtutem quamdam exercitationibus animo: capabilem illa translatione per demutationem nominis dixit, quae eo modo cogitationibus repleatur, quo venter hominis scis repletur. Increpatur ergo Job ab Eliphaz, quod hujusmodi ventrem dolore repleverit, id est, ea cogitet quae animam ejus discrucient, vel unde dolores corporis merito patiatur.