Latin
13.15.3 to 13.15.5
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.15.3-5
Unproofread scanNot analysed yet
Arguis verbis eum qui non est aequalis tibi, et loqueris quod tibi non expedit. Quem ita dicendo, velut rebellem Deoque contrarium notat Ob hoc forsitan, quia in praecedenti sermone dixerit Job ad Deum inter caetera: Et arbitraris me inimicum tuum. Quantum in te est, evacuasti timorem; et tulisti preces coram Deo. Tam elatus, inquit, effectus es, ut timore divino omnino sis vacuus, et Deum jam nec deprecari digneris: propter quod ait: et tulisti preces coram Deo, id est, quasi tibi non necessarias a te abstulisti. Docuit enim iniquitas tua os tuum: et imitaris linguam blasphemantium. Malum igitur mentis tuae, o… tuum didicit loqui, ei idcirco imitator et discipulus es illorum, qui linguam ad blasphemandum Deum semper habent paratam.