Latin
13.16.1 to 13.16.3
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.16.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Respondens autem Job, dixit: Audivi frequenter talia Consolatores onerosi omnes vos estis. Numquid habebunt finem verba ventosa, aut aliquid tibi molestum est si loquaris? Poteram et ego similia vestri loqui, Atque utinam esset anima vestra pro anima mea! Si vos, inquit, haec quae sustineo pateremini: non ita circa vos agerem, ut vos erga me agere non cessatis. Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos. Roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis. Blandimento utique sermonum meorum vos potius cohortarer: mentes etiam vestras tribulationibus acerbis exasperatas, ne in lapsum blasphemiae caderent, levi sermone et placido sustinerem. Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me. Id est, sive loquar ista nunc vobis, sive etiam taceam: hoc solum me nosse confiteor, quod incessabili dolore discrucior.