Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 16
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.16.4
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. Hoc etiam de Christo intelligendum est. Rugae mea testimonium dicunt contra me. Contractio cutis quam, exsiccante eadem sanie, patior, quodammodo manifestatione sui dat adversum me testimonium, et quasi loquitur, quantos dolores sive eructatus sustineam. Et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. Collegit furorem suum in me. Hic aut ipsum Eliphaz falsiloquum dicit, quia exprobrat sancto Job, quod haec oh peccatorum merita sustineret, aut diabolum, qni eum dixerat peccatorem. Aliter, falsiloquus, Judas vel populus Judaeorum intelligendi sunt, qui contra Christum falsum dederunt testimonium.