Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 16
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.16.5
Unproofread scanNot analysed yet
Et comminans mihi in fremuit contra me dentibus suis. Ore amicorum contra sanctum Job disputantium, diabolus minabatur: sive Judaei intremuerunt contra Salvatorem. Alia editio: Sagittae piratarum super me ceciderunt. Pirate isti diaboli sunt ministri, sive homines, sive daemones: qui tunc piratae in Scripturis vocantur, quando saeculum istud mare appellatur. Sagittae vero dolores vel cruciatus intelligendi, quos patiebatur, ul ab eis transfossus blasphemia moreretur. Et ita demum aurum atque argentum sapientiae ejus, et scientiae, vestes quoque pretiosas virtutum, spei atque fidei in Deum, auferent ab eo, et grandi pretio comparata monilia.