Latin
13.17.2 to 13.17.3
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.17.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Libera me, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Sub scuto igitur protectionis Dei latere optat: quo munitus atque defensus, saevient tem hostem non timeat. Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur. Quia ad Deum haec loquitur Job; de diabolo utique, et satellitibus ejus praecesserunt peccata: quippe pro quibus poenam obdurationis acceperunt. Causa igitur de quibus loquimur, qua elengati sunt, ut non apprehenderent disciplinam, quia exaltationem bonae naturae suae debitam, voluntato propria perdiderunt.