Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 17
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.17.4
Unproofread scanNot analysed yet
Praedam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient. Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis. Socii sive filii diaboli, iidem sunt ministri ejus: sed socii dicuntur propter contubernium conspirationis adversus Deum. Filii propter imitationem ipsius diaboli. His igitur daemonibus beatum Job in prodam dandum, pater eorum, et rebellionis caput diabolos promittebat, dum eum per tantos dolores ad blasphemiam impellendum, et a Deo ob boc relinquendum esse credebat: sive quando cum omni gloria domus, et filiorum spoliavit.