Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 17
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.17.5
Unproofread scanNot analysed yet
Caligavit ad indignationem oculus meus, et mem· bra mea quasi in nihilum redacta sunt. Juxta illud Evangelii: Lucerna corporis tui, est oculus tuus. Hunc igitur oculum Job sibi caligasse conqueritur illa indignatione, qua ipsum sanctitatis sua merita conservabant: eo quod bona conscientia, poenas pateretur indebitas.