Latin
13.19.1 to 13.19.3
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.19.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Respondens autem Job, dixit: Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? Manifestum est, quia responsionibus amicorum suorum attritus sit, et afflictus sive fatigatus sit, et destructus. En decies confunditis me, et non erubescitis, opprimentes me. Dies decem, pro toto tempore nominavit. Sed quomodo in brevi numero, in Apocalypsi major numerus temporis intelligilur: ita et in hac eadem summa numeri minus significatur, ut hoc solido numero, et perfecto manente, pro diversitate locorum in Scripturis divinis, nunc majorem numerum, nunc minorem significari noverimus. Nempe et si ignoravi, mecum erit ignorantia mea. At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis. Putatis me, inquit, ignorare Deum, sicut et dicitis. Numquid amicos decet insultare oppressis, a quibus magis tribulantes solatia praestolamur? Non est hoc opus amicorum fidelium, sed est potius subsannatio irridentium.