Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 19
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.19.4
Unproofread scanNot analysed yet
Saltem nunc intelligite: quia Deus non oequo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet. Vociferabor, et non est qui judicet. Ille dicebat se inique sustinere molestias tormentorum: illi vero utpote iniquum pati suo merito loquebantur. Et putant quod in hoc articulo istius sensus erraverit, et ideo postmodum dicat ad Deum: Insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam.