Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 20
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.20.5
Unproofread scanNot analysed yet
Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna. Manifestum est sicut ait: Defecit velut somnium snrgentis. Oculus qui eum viderat, non videbit: neque ultra intuebitur eum locus suus. Id est, honor impii non po– terit reparari. Filii ejus atterentur egestate. Sive ergo carnales filii ejus, sive opera quae aliquando filiorum nomine appellantur, sive illi qui eum tamquam patrem fuerim imitati, per Dei sententiam ad nihil redigentur, quod jam in filiis tuis, carnalibus operibus quoque tuis ex parte vides esse completum.