Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 20
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.20.6
Unproofread scanNot analysed yet
Et manus illius reddent ei dolorem suum. Hoc enim operatus est unde malum vindictae, operante Dei justitia, recipere mereretur. Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentioe ejus. Hoc ait, quod a juventute sua, ex qua graviora peccata committere coeperit: in eisdem peccatis suis usque in senectam permanserit: pro quibus numquam voluerit poenitere. Et idcirco sequitur.