Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 20
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.20.7
Unproofread scanNot analysed yet
Et eum eo in pulvere dormient. Id est, post mortem vitiorum quae est in anima: sive usque ad mortem, quae fit per resolutionem corporis hujus. Ossa ergo hoc loco ipsam senectutem non est absurdum intellexisse: quibus veternositas annorum, et durities senii jam praematura significetur. Sive ossa ejus implebuntur vitiis adulescentiae, etc. Si quae igitur vir– tutes sunt animi in impio homine naturales, ab adolescentia ejus vitiis ejus inolescunt, et resolvuntur, aut defluunt, ut nihil in eis solidum, et forte maneat: quia jam eisdem vitiis tamquam carnibus fluidis videlicet rebus operiuntur, et obteguntur: ubi magis deberent virtutes, velut ossa solida, et firmissima, tamquam carnes fluidas et solutas vitia restringere, continere, et regero, et ideo in carnis ejus pulvere dormiant: quia repugnantibus vitiis atque vincentibus, rigorem bonae suae naturae amittent.