Latin
13.24.32 to 13.24.34
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.24.32-34
Unproofread scanNot analysed yet
Elevati sunt ad modicum, et non subsistent, et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur. Ad modicum autem dicitur, pro brevitate vitae praesentis, in qua pro tempore exaltantur iniqui. Auferentur sicut omnia, id est, sicut illa quaecumque sunt partis adversae, sive cum in fine saeculi ablata fuerint omnia temporalia. Et sicut summitates spicarum conterentur. Quemadmodum enim summitates spicarum, res utique nimium fragiles, tinta faci…tate comminuunfur, ut ad nihilum deducantur: ita et hi de quibus locutus sum ut pulvis tenuissimus, sive ut favillae lanugo erunt ante faciem Dei, cum fuerint contumelia confusionis attriti. Quod si non est ita: quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum mea? Quis enim ex vobis arguere me poterit: quia non ita sit futurum ut dixi: meque falsitalis convincere, qui asseritis quod omnia in hoc tempore reddat Deus peccatoribus quae merentur, quod in meam potius suggillationem de studio contentionis ingeritis.