Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 25
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.25.1
Unproofread scanNot analysed yet
Respondens autem Baldad Suites, dixit: Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. Numquid est numerus militum ejus? Convictus Baldad a beato Job dicente, in futuro magis Dei esse judicium, ad haec se convenit ut diceret, apud eum est potestas et terror, id est, non jam exercet judicium, sed apud se repositum tenet ac reservat in posterum. Ipse tamen facit perpetuae pacis concordiam in sublimibus, id est, angelis, sive hominibus sanctis suis, custodiendo eos, ne per aliquem lapsum peccati inimicitias offensae coelestis incurrant.