Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 25
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.25.2
Unproofread scanNot analysed yet
Et super quem non surget lumen illius? Ipse enim illuminat omnem hofninem venientem in hunc mundum. Numquid justificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere? Manifestum est, quod inopia respondendi, eadem quae dixerant, frequentius repetant. Ecce luna etiam non splendet, et stelloe non sunt mundoe in conspectu ejus. Sub nomine lunae, sive stellarum, angelos et supernas potestates intelligere possumus, qui ad comparationem divinae reverentiae, immundi et tenebrae possunt videri: ex eo utique, quoniam natura conditae creaturae, licet non peccent: capaces tamen peccati sunt: ut apparuit in aliis angelis ejusdem naturae peccantibus. Sed post eos nullum angelorum peccasse, credendum est, quia omne liberum suum arbitrium in solius Dei charitatem verterunt: sicque immobiles facti sunt, persistentes in veritate, in qua praedictus angelus cum suis stare noluit. Proinde angelorum voluntas per amorem Dei facta est inconvertibilis, quae in Deo est per naturam. Ideo illi soli incorrupto honor, et gloria. Potest et de his elementis dicere, quod ideo immunda dicantur, quia non semper luceant, vel quod corpora tantum illuminent, et non mentes, sicut Deus, qui utrumque facere consuevit.