Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 26
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.26.10
Unproofread scanNot analysed yet
Spiritus ejus ornavit coelos. Legimus in principio Geneseos, quarto die a Deo stellas positas esse in coelo, aut in firmamento. Spiritu etiam sancto, rationabiles coelos ornavit: quos apostolos, et apostolicos viros intelligimus: qui multis Scripturarum locis, coelorum nuncupationem consequuntur, secundum illud prophetae: Operuit coelos virtus ejus, et prudentia ejus percussit superbum. Christus Dei virtus, et Dei sapientia percussit superbum diabolum. Hi ergo sancti, a Spiritu sancto ita distincti sunt gratiorum donis, tamquam sidereis luminaribus.