Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 26
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.26.11
Unproofread scanNot analysed yet
Et obstetricante manu ejus, adductus est coluber tortuosus. Sancti ergo adornati verbo Dei, tamquam semen populis spargunt. Unde a timore Domini in utero spiritum salutis conceperunt, et ita manus, et sapientia Patris, Jesus Christus, animabus multiplici virtute fecundis, dignatione sua a sancto Job astare perhibetur, ut parturientibus filios venturi saeculi, obsequium quoddam adhibeat suae pietatis, casque in persecutionem doloribus positas consoletur: ministerio qnoque suo invisibiliter intrinsecus operante, adjuvet parturientes. Quia sine illo, nullus eos bonorum operum, quae filiorum nomine superius diximus, subsequetur effectus, Ipso igitur charitate misericordiae suae, qua nos multum dilexit, per hoc ministerium observante, et pietate ejus obstetricante, ut animaae sanctae hujusmodi fotus edant, educitur ab eis, at de cordibus earum excluditur ille, in quo nihil est rectum, coluber tortuosus.