Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 26
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.26.6
Unproofread scanNot analysed yet
Qui tenet vultum solii sui. Sententiam judicii sui reservat in posterum. Justitiae suae, et pietatis sedem in omni creatura sua, veritatis gloria resplendentem Deus tenere dicitur, quod est manifestationem secretorum judiciorum suorum obvallare atque abscondere, ut Evangelium Christi in his qui pereunt. Et expandit super illud nebulam suam. Secundum illud quod Dominus ait discipulis in Evangelio: Vobis datum est nosse mysterium regni coelorum. In obtectionem quoque divinae custodiae suae, expandit super ipsum bonum nuntium Evangelii, in nubem defensionis suae, ut nullus posset ei quamvis acerrimus adversarius praevalere: de qua Apostolus ait: Patres nostri omnes sub nube fuerunt.