Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 26
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.26.7
Unproofread scanNot analysed yet
Terminum circumdedit aquis: usque dum finiantur lux et tenebroe. Sub nomine aquarum χκτά συνεχδοχιήν, quod est a parte ad totum, mundi finem mihi videtur dixisse, quia noctis ac diei vicissitudo praeteritura sit. Sive de impiorum populis, vel de sanctorum tribulationibus, quae aquarum nomine iti Scripturis saepe dicuntur. Hae igitur aquae a Deo terminum acceperunt, sive ut semper iniqui, et peccatores sint, sive ut non sinat fidelis Deus tribulationes pati sanctos suos supra quam sustinere possunt. Haec ergo fient donec prosperitas, et iniquitas transeat impiorum, quae hoc loco lucis et tenebrarum nomine significata sunt.