Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 3
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.3.12
Unproofread scanNot analysed yet
Non audierunt vocem exactoris. Jussa imperantium vel inique exigentium, non verentur. Parvus et magnus ibi sunt, et servus et liber a domino suo. Quare misero data est lux, et vita his in amaritudine animae sunt? Qui exspectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum: gaudentque vehementer cum invenerint sepulcrum. Cum sit ergo, ul video, in inferno aequalitas personarum, et nullus de alterius dominatione formidat: cur mihi misero data est lux ista, et vita similis eis qui in amaritudine animae suae sunt, cum meliora sint inferorum ergastula, quam istius mundi miserabilis vita cruciatibus plena: ubi prae angustiis homines mortem quaerunt, et magno desiderio, ut veniat, exspectant. Exemplum egregium adhibuit, dicens: Quasi effodientes thesaurum, quia nimirum utique gratulantur, cum optatam sibi invenerint sepulturam.