Latin
13.3.13 to 13.3.16
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.3.13-16
Unproofread scanNot analysed yet
Viro cujus abscondita est vita; et circumdedit eum Deus tenebris. De se dicit: Sic itaque incedebam ir mandatis Dei, credens quod mihi fructus justitiae meae responderet; sed absconditum est meritum vitae meae, et pro hoc poenarum tenebris circumdatus sum: ita ut illud bonum mihi subtractum sit, et hoc malum appositum. Quod autem poenas tenebrarum nomine dixerit, audi quid sequitur: Antequam comedam suspiro, et quasi inundantes aquae, sic rugitus meus. Inter caeteros cruciatus, etiam hanc ei diabolus infirmitatem inflixerat, quam infirmitatem medici bolimiodes appellant, quae infirmitas talem habere dicitur poenam, ut ante cibum torqueatur aegrotus, et sint ei post cibum indesinentes dolores. Unde dicit: Quasi inundantes aquae sicut rugitus meus. Quia timor quem timebam evenit mihi. Timebam enim peccando laedere Deum, et ille offensus, iram justitiae suae in me exerceat. Sed quid profuit cavisse a peccatis, quandoquidem ut reus omnium peccatorum discrucior? Sequitur: Et quod verebar accidit. Aliis verbis ipsum repetit, quod superius dixerat. Pro confirmatione dicti solent in Scripturis talia iterari. Non arroganter haec dicit, ut faciat Deo injuriam, sed conscientiae merito libere loquitur.