Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 3
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.3.17
Unproofread scanNot analysed yet
Nonne dissimulavi? Non reddendo retribuentibus mihi mala. Nonne silui? Ut non delinquerem in lingua mea, posui ori meo custodiam. Nonne quievi? Sciens cum surrexit in judicio Deus, quod salvos facturus sit omnes mansuetos terrae. Et venit super me indignatio. Indignationem hoc loco plagarum molem dicit, quam referi super se cecidisse, cujus pondere et doloribus se gemit obrutum: cum ipse esset, ut superius ait, morbis castigatus; quas poenas io consequentibus, sagittas dici: sicut ait: Sagittae Domini in me sunt: quarum indignatio ebibit spiritum meum: sive, ut alia translatio habet, ebibit sanguinem meum. Et proprie sagittae vermes possunt intelligi, quia ab eis indesinentibus stimulis pungebatur: sicut ipse Job ait; Et qui comederunt, non dormiunt. Quos diabolus ad comedendum eum acriores faciebat, et illi quasi indignantes et irascentes ita carnem ejus morsibus fodiebant, ut velut sagittae viscerum interiora penetrarem. Explicit ubi Job maledixit diem nativitatis suae.