Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Item
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.31.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quando lavobam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei. Pedes igitur Salvatoris, praedicatores veritatis: qui in universo mundo annuntiant Evangelium, intelligendi sunt: Hos igitur pedes suos Jesus Christus, Job noster, lacte sive butyro eluit atque abstersit, quando eos a tribulationum pressuris sinceros atque putissimos reddidit: docens eos per spiritum suum, simplicis innocentiae vitam. Hoc igitur modo pedes annuntiantis pacem Evangelii mundabuntur. Ne coinquinati essent carnalis sapientiae luto: Petra, inquit, fundebat mihi rivos olei. Ergo petra Ecclesia, fundata super Christum firmissimam petram, de se gratiam Spiritus sancti, velut rivos effundit: quod in Pentecoste, et domo Cornelii, et in illis duodecim, sive in omni Ecclesia declaratum est, et usque hodie declaratur.