Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Item
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.31.5
Unproofread scanNot analysed yet
Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea ponebant cathedram mihi. Velut rex ergo, et Dominus primus civitatis suae Ecclesiae, ad portam ejus Christus procedit; id est, sub tempore initiorum ejus: quando ingressum parans dicebat omnibus; Venite ad me omnis qui laboratis, et onerati estis. Cathedra autem eminens scientia Christi intelligonda est: platea autem civitatis, vel quod publice praedica– verit, vel secundum Psalmistae sensum eat intelligenda: latum mandatum tuum nimis. Quod non solum in triplicem es positionem, sed etiam in disputationem porrigitur.