Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Item
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.31.6
Unproofread scanNot analysed yet
Videbant me juvenes, et abscondebantur, et senes assurgentes stabant. His scribit Joannes dicens, Scribo vobis, juvenes, quia fortes estis, et vicistis malignum. Hi per fidem Domini, Salvatorem vident in spiritu, et in terra sui corporis absconduntur: reprimentes videlicet atque in se pugnando vitia cohibentes: mortificantes semetipsos a peccatis, et concupiscentiis mundi: hinc ait propheta: Ascendite vos in terram. Senes vero filii consummati, et perfecti, qui quotidie mente elevantur ad coelum, et stant in Domino, fide immobilis vitae.