Latin
13.35.1 to 13.35.2
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.35.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Pronuntians itaque Heliu, etiam hoec locutus est. Quasi sententiam Heliu pronuntiare dicitur, et praesentes amicos sancti Job ad audiendum se cohortatur. Audite, sapientes, verba mea, et eruditi auscultate me. Auris enim verba probat, et guttur escas gustus dijudicat. Quemadmodum igitur, inquit, a faucibus ciborum sapor dignoscitur: et idcirco, ait Heliu: Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius. Id est, prius discutiamus, antequam hominem condemnemus. Quia dixit Job: justus sum. Non sermonem hunc Job dixit, sed dum virtutes justitiarum suarum notas fecit, justum proculdubio se esse monstravit, quem et Dominus justum jam dixerat. Quod hic dicitur: